- DECALOGUS
- DECALOGUSquid apud Christianos significet, notum. Decem nempe capitibus divina Lex absolvitur, quem numerum etiam Gentiles advertisse, sunt qui conicere audeant. Refertur certe apud Platon. ex narratione Erîs Armenii, de iis, quae mortuus apud Inferos viderat, inter alia, Quosque aliis iniurias intulisse constaret, poenas singulatim pro quolibet deciet reddidisse, ut animae iniuriae decuplam darent poenam. Itaque, si qui caedis multorum causa fuerint civitatesque et exercitus prodiderint, velhomines in servitutem egerint, vel alicuius alterius flagitii et sceleris conscii fuerint, in his omnibus pro quolibet facinore poenas decuplas pendere. Quibus Platonem Mosaicum Decalogum forsam imitatum, Marsil. adnotat; qui etiam cum arbitratus sit, eum quodammodo in omnia divinae Legis decem praecepta simul delinquere, qui unum aliquod ex illis violaslent, iure decies puniendum iudicaverit. vide Platon. de Rep. l. 10. cum Argum. et Commentar. Marsil. Ficini, laudatum Tobiae Pfannero System. Theol. Gentil. c. 11. §. ult. De praecepto vero undecimo a Samarita nis Decalego addito, vide infra voce Lithostrotus. Sed et Decalogi Mosaicitabularum Onomacrit. meminisse, videbimus infra, ubi de Orpheo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.